monumenta.ch > Ambrosius > 74
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 73 <<<     >>> § 75

§ 74

1 oraculum propheticae adnuntiationis impletum.
2 et subiecit: accipe citharam, uagare, ciuitas meretrix oblita, bene cithariza multa canta, ut fiat memoria tui.
3 et erit post LXX annos Tyrus ut canticum meretricis et uisitationem faciet deus Tyri.
4 unde possumus et in bono canticum Raab illius meretricis accipere, quae exploratores Iesu fideli mente suscepit.
5 nam et dominus ait: cantauimus uobis, et non saltastis et Dauid ait: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra, hoc est canticum meretricis, quod illa ante meretrix in Adam et Eua terra cantauit, meretrix in populo nationum.
6 haec meretrix plurimas meretrices bonas fecit, de quibus dictum est a domino Iesu ad illum electum et seniorem populum dei: publicani et meretrices praecedunt uos in regnum dei.